monumenta.ch > Plinius > sectio 178

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 178
{LI} Et bituminis vicina natura est. aliubi limus, aliubi ita est, limus e Iudaeae lacu, ut diximus, emergens, terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum. spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est vero liquidum bitumen, sicut Zacynthium et quod a Babylone invehitur; ibi quidem et candidum gignitur. liquidum est et Apolloniaticum, quae omnia Graeci pissasphalton appellant ex argumento picis ac bituminis.